Note 031
I cannot refuse to transcribe a long passage
of Petrarch (Opp. p. 536, 537)
in Epistolâ hortatoria ad
Nicolaum Laurentium;
it is so strong and full
to the point:
Nec pudor aut pietas continuit quominus impii spoliata Dei
templa, occupatas arces, opes publicas, regiones urbis,
atque honores magistratûum inter se divisos; (habeant?) quam
unâ in re, turbulenti ac seditiosi homines et totius
reliquae vitae consiliis et rationibus discordes, inhumani
foederis stupendâ societate convenirent, in pontes et moenia atque immeritos lapides desaevirent. Denique post vi vel
senio collapsa palatia, quae quondam ingentes tenuerunt
viri, post diruptos arcus triumphales, (unde majores horum
forsitan corruerunt,) de ipsius vetustatis ac propriae
impietatis fragminibus vilem quaestum turpi mercimonio
captare non puduit. Itaque nunc, heu dolor! heu scelus
indignum! de vestris marmoreis columnis, de liminibus
templorum, (ad quae nuper ex orbe toto concursus
devotissimus fiebat,) de imaginibus sepulchrorum sub quibus
patrum vestrorum venerabilis civis (cinis?) erat, ut
reliquas sileam, desidiosa Neapolis adornatur. Sic
paullatim ruinae ipsae deficiunt.
Yet King Robert was the friend of Petrarch.
The History Of The Decline And
Fall Of The Roman Empire
—Fall In The East
—Chapter 71